Registro n. 11 precedente | 1087 di 1770 | successivo

1087. Francesco Sforza a Bartolomeo de Aleliis 1453 marzo 17 Milano

Francesco Sforza ordina a Bartolomeo de Aleliis, podestà di Piacenza, che verificata la richiesta del marchese Bartolomeo Pallavicino, costringa i debitori che si trovano sotto la sua giurisdizione a soddisfare in tutto il ricorrente. Quanto, poi, al sequestro, lo revochi, se trova che vi si è fatto illecitamente ricorso.

Bartolomeo de Aleliis, potestati nostro Placentie.
Supplicata nobis per Bartolemeum marchionem Palavicinum, ex tenore involute peticionis, attendentes, maxime ne litigiis et temporum dillationibus vexetur et perturbetur, mandamus tibi et volumus quatenus, constito tibi summarie et ullo absque litigio de vero supplicantis credito, compellas debitores huiusmodi veros in iurisdictione tua commorantes per omnia iuris remedia ad integre supplicanti satisfationem pro toto eo ad quod (a) debite, quavis de causa, tenebuntur. Circa vero partem sequestri inibi memorati, volumus quod si indebite illud procesisse dignoveris, ut asseritur, sequestrum ipsum facias libere revocari, et premissa expedias omni cum celeritate possibili, facti veritate attenta, cavillationibusque et frivolis exceptionibus quibuscunque remotis. Data Mediolani, xvii martii 1453. (b)


(a) Segue sibite.
(b) A margine: Pro magnifico domino Angelo Summarive.