Registro n. 11 precedente | 109 di 1770 | successivo

109. Francesco Sforza al Consiglio di giustizia 1452 aprile 6 Milano

Francesco Sforza, indotto da quanto allegato alla supplica di Ferando Pellegrini e di Giorgio suo nipote, si è rivolto, nei giorni precedenti, al podestà di Como e al vicario del capitano della Valtellina, perché accertato il vero eseguissero il disposto del testamento, di cui si parla nella supplica. Ora, in seguito alla lamentela di Luigi e di alcuni conti de Suganapis, il duca affida le parti al Consiglio di giustizia perché emetta il suo giudizio.

Dominis de Consilio nostro iusticie.
Diebus elapsis moti ex causis in quadam supplicatione Ferandi de Pelegrinis et Georgii, eius nepotis, allegatis, scripsimus potestati Cumarum et vicario capitanei nostri Vallistelline quod, si narrata in supplicatione ipsa veritate merentur, providerent ut testamentum, de quo supplicatio mentionem faciebat, observaretur pariter et exequeretur perinde ac si per notarium matriculatum rogatum extitisset, et prout in nostris litteris seriosius exprimitur datis Mediolani die quarto martii proxime preteriti, ad quarum tenorem nos absque ulteriore earum replicatione referimus. Nunc vero attenta querimonia, quam proinde nobis attulerunt Aluisius et alii nonnulli comites de Suganapis per annexam eorum supplicationem, et auditis proinde partibus sive pro eis facientibus, illas ad vos de earum voluntate remittimur, volentes quod, ipsis auditis, et re maturius intellecta, iudicetis superinde et declaretis, attentis vel non attentis dictis litteris, prout vobis videbitur. Data Mediolani, die vi aprilis MCCCCLII.
Duplicata vi.