Registro n. 11 precedente | 1096 di 1770 | successivo

1096. Francesco Sforza a Giovanni Angelelli 1453 marzo 17 Milano

Francesco Sforza ordina a Giovanni Angelelli, capitano di giustizia, di rimettere in libertà e non procedere oltre contro Biagio Baroni, detenuto per la vicenda avuta con la sua ancella.

[ 229r] Domino Iohanni de Agnellellis, capitaneo nostro iusticie.
Animadvertentes seriem introserte supplicationis nobis reddite parte Blasii Baroni, magistri sonaliorum huius nostre civitatis Mediolani, quem detentum habere videmini ex eo quod rem habuerit cum memorata in ea sua pedisiqua sive ancila, attentaque maxime pace inter partes exinde, sicuti de qua publico dicitur constare documento, volentes igitur mitius erga supplicantem agere et in eum gratie nostre munus exercere, mandamus vobis et volumus quatenus, si narrata vera sunt, eo casu supplicantem e carceribus liberetis et relaxari faciatis nec contra eum ob hanc rem procedatis, neque procedi faciatis vel patiamini cum ex rei ipsius causa gratiam eidem supplicanti faciamus liberaliter. Data Mediolani, xvii martii 1453.