Registro n. 11 precedente | 1124 di 1770 | successivo

1124. Francesco Sforza al vicario del podestą di Cremona 1453 marzo 24 Cremona

Francesco Sforza vuole che il vicario del podestą di Cremona, informatosi circa il contenuto della supplica del cremonese Pasquino de Gnaciis, renda giustizia sommaria come meglio gli parrą, sģ che nessuno con altrui iattura se ne avvantaggi.

Vicario potestatis nostri Cremone.
Visis expositis in inclusa supplicatione Pasquini de Gnaciis, civis nostre huius civitatis Cremone, et ne supplicans rebus et bonis suis in supplicatione expressis careat indebite, committimus vobis et volumus quatenus, partibus habitis et sumpta de recitatis informatione, super contentis in supplicatione iusticiam faciatis summarie, et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac ullo absque litigio, facti veritate attenta, providendo etiam circa petita, prout convenire melius vobis videtur ne quispiam alterius cum iactura reddatur locupletior et efficiatur. Cremone, xxiiii martii 1453.