Registro n. 11 precedente | 1145 di 1770 | successivo

1145. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 marzo 28 Milano

Francesco Sforza dice a Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, di aver fastidiosamente inteso dalla supplica del milanese Galeazzo da Pusterla che gli ordini da lui dati in esecuzione delle lettere ducali non siano stati osservati e peggio ancora dell'imprigionamento fatto dal podestÓ di Desio per avere detto Galeazzo osato lamentarsi davanti al duca e a lui per quello che ingiustamente gli era stato fatto. Il duca gli ordina di convocare Antonio e il podestÓ di Desio revochi ogni novitÓ di cui si accenna nella supplica e proceda contro detti podestÓ e Antonio per la restituzione di quanto Ŕ stato sottratto, incurante di ogni compromesso fatto e procurando che a Galeazzo non venga fatto alcun altro danno.

Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Attentis que in inclusa supplicatione Galeaz de Pusterla, civis nostri Mediolani, recitantur, et molestum habentes quod precepta per vos in executione litterarum nostrarum et debite facte noluerint observari, et gravius facentes detentionem factam per nominatum ibi potestatem Desii, quia dictus Galeaz ausus fuit de eis, que indebite sibi facta erant coram nobis et vobis conqueri, nec intendentes impressione et metu per dictum Galeaz factis locum sibi vendicare debere, volumus et vobis committimus quatenus, vocatis dictis Antonio et potestate, si per summariam informationem vobis constiterit, omnique sublato litigio, de novitatibus et oppressionibus de quibus ipsa supplicatio facit mentionem, dictum assertum [ 239r] compromissum sic violenter et indebite factum et inde quolibet secuta, revocetis et anulletis, si et prout de iure revocanda et annullanda esse cognoveritis, procedendo tam contra ipsum potestatem quam contra Antonium ad restitutionem derobatorum alias et postea ipsi Galeaz et exbursatorum per eum et cetera, exequendo in re ipsa que necessaria et opportuna videbuntur, ipsis assertis compromisso et arbitramentis indeque secutis non obstantibus, ac demum provideatis ne ulla indebita ipsi Galeaz amplius per eum potestatem Desii fiat molestia donec declaraveritis quid fiendum. Data Mediolani, xxviii mensis martii 1453.