Registro n. 11 precedente | 1146 di 1770 | successivo

1146. Francesco Sforza al commissario e al podestà di Como 1453 marzo 28 Milano

Francesco Sforza scrive al commissario e al podestà di Como che siccome gradirebbe assai che la vertenza della comunità comasca con Giovanni Antonio Visconti, segretario ducale del Consiglio, e Pietro Visconti, provisionato ducale, sospesa dal novembre scorso con disappunto dei Visconti, si risolvesse in via amichevole, vuole che si impegnino ad accordare le dette parti. Se non vi riuscissero, li sollecita a fargli sapere da chi dipende che cị non abbia luogo.

Commissario et potestati nostro Cumarum.
Ut complacciemus illi comunitati, seu agentibus pro ea, causam quam vobis, potestate,(a) vertentem inter ipsam comunitatem, ex una parte, et Iohannemantonium Vicecomitem, secretarium nostrum in Conscilio ac Petrum Vicecomittem, provisionatum nostrum, ex alia, usque de mense novembris proxime preterito suspendimus donec aliud proinde mandaremus et cetera, (b) de qua quidem suspensione memorati Vicecomites graviter conquesti sunt, requirentes quoque cum instancia ut dictam suspensionem revocemus sinamusque ipsis ius ministrari. Et quia nobis gratius esset quod causa suprascripta via amicabili et compositionis quam aliter tolleretur, propterea vobis scribimus vosque hortamur et monemus ut illis melioribus viis et modis, de quibus prudencie vestre visum fuerit, partes supradictas invicem componere, seu componi facere, pro dicta causa studeatis (c) quanto citius fieri poterit: quod, si effectum sortietur, gratissimum nobis erit. Si vero id facere nequiveritis, nobis indilate rescribatis quicquid feceritis vel habueritis in premissis et per quem steterit quominus compositionibus locus non fuerit. Data Mediolani, xxviii martii 1453.


(a) Coś A.
(b) Segue quam quidem depennato.
(c) Segue pro depennato.