Registro n. 11 precedente | 116 di 1770 | successivo

116. Francesco Sforza al vicario del podestą di Lodi 1452 aprile 15 Milano

Francesco Sforza ordina al vicario del podestą di Lodi, sentite le parti, citate nella supplica di Pietro e Ambrogio de Glassiate, di provvedere, entro 15 giorni, che i ricorrenti non abbiano a soffrire danno e mantengano nel frattempo la locazione di cui al momento godono.

Domino vicario potestatis nostri Laude.
Supplicarunt nobis Petrus et Ambrosius de Glassiate, cives nostri Laudenses, secuti per inclusam supplicationem latius videre poteritis; quamobrem, honestam putantes supplicantium requisitionem et ne indebitum patiantur incommodum, mandamus vobis et volumus quatenus, vocatis vocandis, super contentis in supplicatione ius ministretis summarie et expeditius, simpliciter et de plano sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscunque remotis, expediendo premissa intra dies quindecim continuos ad tardius post harum receptionem, et interim provedendo quod supplicantes, dicto durante termino, nullo pacto cadere valeant a locatione in supplicatione recitata, prout honestum censemus. Data Mediolani, die xv aprilis MCCCCLsecundo.