Registro n. 11 precedente | 1161 di 1770 | successivo

1161. Francesco Sforza al podestà del Seprio 1453 marzo 30 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà del Seprio che, preso atto di quanto si contiene nella supplica di Azzone Visconti, affine ducale e podestà di Parma, contro Antonino Pietro Visconti, induca costui, con rito sommario, a saldare il ricorrente in tutto quanto è tenuto per l'accordo preso, in modo che il caso prontamente si concluda.

[ 242v] Potestati nostro Seprii.
Querelam, quam ab Azone Vicecomitte, affine et potestate nostro Parme dilectissimo, contra Antoninum Petrum Vicecomittem, facile per inclusam supplicationem inspicies, quare, attentis in supplicatione memoratis, mandamus tibi et volumus quatenus, si narrata vera sunt, compellas predictum Antoninum Petrum, illis omnibus modis quibus expedire videbitur, ad supplicanti integram reddendam solutionem pro toto eo ad quod sibi ex forma conventionis sive declarationis, de quibus ibidem mentio habetur, teneri dignoveris, et premissa expedias summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac ullo penitus absque litigio, facti veritate attenta, frivollis cavillationibus et frustatoriis dillationibus amotis quibuscomque, per modum quod res hec citius finem capiat. Data Mediolani, xxx martii 1453.