Registro n. 11 precedente | 1163 di 1770 | successivo

1163. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1453 marzo 30 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Alessandria che, verificata l'esistenza dei crediti, di cui nella supplica dell'alessandrino Cristoforo Gustanino, spinga la comunità di Alessandria a direttamente soddisfarlo oppure a compensarlo con tasse e oneri locali e ingiungendo al citato Giovanni Rossi di pagarlo in tutto quello gli deve.

[ 243r] Potestati nostro Alexandrie.
Supplicatum est nobis parte Christofori Gustanini, civis Alexandrie, in forma presentibus inserta, et cuius inspecto tenore, quia dignum est ut suum exponens reportet debitum, mandamus tibi et volumus quatenus, si de expositis informatione constiterit de veris huiusmodi supplicantis creditis, provideas opportune quod per dictam nostram comunitatem Alexandrie, sive pro ea facientes, integre proinde supplicanti satisfiat, aut creditum ipsum sibi compensetur in taleis et oneribus ibidem occurentibus, compellendo etiam expedienter nominatum in ea Iohannem Rubeum ad eidem exponenti integram faciendum solutionem totius eius ad quod sibi debite dare debuerit pro ipsa messe, sicuti honestati consonum videtur. Data Mediolani, penultimo martii 1453.