Registro n. 11 precedente | 1178 di 1770 | successivo

1178. Francesco Sforza a Giorgio Piatti 1453 marzo 28 Milano

Francesco Sforza ripropone a Giorgio Piatti degli avvocati della Camera ducale, che porti a conclusione la causa tra quelli di Ecclesia e il curatore del minore di Concorezzo, in favore del quale ha assunto la difesa Brunoro de Villanis fino al primo giorno dopo Pasqua, termine entro cui vorrebbe, appunto che si concludesse la vertenza, già dibattuta a lungo davanti allo stesso Piatti.

Domino Georgio de Platis, ex advocatis Camere nostre.
Prorogavimus, superioribus diebus instantiam vertentem coram vobis controversie inter illos dela Ecclesia et curatorem illius minoris de Concoretio, pro quo causam sumpsit Brunorus de Villanis dilectus noster a die eius finituri termini usque ad et per totam diem primam iuridicam post festum Pascatis reverendi domini nostri Iesu Christi. Cum igitur non mediocri teneamur desiderio ut causa hec, de qua informatus esse debetis, eo quod diutius coram vobis pertractata sit, finem ulteriore(m) absque dillatione suscipiat ad quod potissime monemur, tum fisi in singulari sufficientia et rectitudine vestra, tum quia eo partes minoribus afficientur dispendiis quo citius causa terminabitur, eam ob rem mandamus vobis et volumus quatenus causam sepedictam intra tempus presentis instantie omnino tolatis vestro comendabili de more et decidatis, ac per modum quo neutri partium iuxta querelle subministret occasio, quemadmodum vos facturos speramus immo certi reddimur. Data Mediolani, xxviii martii 1453.