Registro n. 11 precedente | 1179 di 1770 | successivo

1179. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 aprile 4 Milano

Francesco Sforza raccomanda a Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, che vagliata la supplica di Margherita de Raviponibus, figlia del defunto Arasno Ondegari, e ricordatogli la sua miseria e incapacitÓ a stare in giudizio, gli amminstri, con rito sommario giustizia in modo che abbia i beni mobili che le toccano.

[ 246v] Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Quam recepimus a Margarita de Raviponibus, filia quondam Arasni Ondegari, supplicationem habebitis involutam, cuius attenta continentia, et ne supplicans ob eius inopiam et ad litigandum inhabilitatem rebus et bonis suis nudata remaneat, committimus vobis et volumus quatenus super in supplicatione contentis ius ministretis summarie et expeditum, sine strepitu et figura iuditii, facti veritate attenta, per modum quod si huiusmodi bona mobilia dicte supplicanti debite spectent ea omnino citius assequatur et obtineat ac ullo penitus absque litigio. Data Mediolani, iiii aprilis 1453.