Registro n. 11 precedente | 1186 di 1770 | successivo

1186. Francesco Sforza al luogotenente di Alessandria 1453 aprile 6 Milano

Francesco Sforza ritorna a comandare al luogotenente di Alessandria di far avere a Rolando da Ghilino e ai suoi fratelli il credito che reclamano dalla comunità alessandrina, tacitandoli anche con tasse in vigore o future.

Locumtenenti nostro Alexandrie.
Memores sumus tibi et processori tuo per binas nostras scripsisse astringere et cumpellere deberis comunitatem illius nostre civitatis ad integre satisfaciendum domino Rolando da Ghilino et fratribus suis de omni et toto eo de quo sunt et apparent veri creditores comunitatis ipsius occaxione bulletarum, quas dicti fratres de Ghilinis habent aut ad dictorum fratrum creditum compensandum super taleis tam impositis quam imponendis, quod quia executioni minime demandatum est, propterea tibi denuo iniungimus expresse et mandamus quatenus prenominatis fratribus de Ghilinis satisfieri integre facias de vero eorum credito per ipsam communitatem sive agentes pro ea aut creditum ipsum eis compensetur in dictis taleis, ut supra, per modum quod ulteriorem obinde querimoniam non sentiamus. Data Mediolani, die suprascripto vi aprilis MCCCCLIII.