Registro n. 11 precedente | 1199 di 1770 | successivo

1199. Francesco Sforza al capitano del divieto dell'Oltrepo pavese 1453 aprile 3 Milano

Francesco Sforza sollecita il capitano del divieto dell'Oltrepo pavese a vincere la renitenza dei nobili della localitÓ pavese di Cruyno e far loro pagare, se tenuti, la tassa dei cavallli.

Suprascripto capitaneo.
Querellam, quam nobis fecerunt homines terre Cruyni, districtus nostri Papiensis, de nobilibus ipsius terre per inclusam supplicationem intelliges, et attentis in ea narratis, committimus tibi et volumus quatenus, habita de narratis ibidem informatione diligenti, si narrata ipsa veritate nitentur, eo casu provideas opportune quod nobiles antedicti contribuant ad onus taxe equorum pro eorum tangentibus portionibus et iuxta solitum, sicuti honestum pariter et equum videtur. Si tamen aliud iuridicum in obiectum adesset de eo volemus tuis effici certiores. Data Mediolani, ut supra.