Registro n. 11 precedente | 1200 di 1770 | successivo

1200. Francesco Sforza al podestà di Lodi 1453 aprile 7 Milano

Francesco Sforza impone al podestà di Lodi di costringere i veri debitori del lodigiano Sansone di Modegnano a saldargli i loro debiti entro dodici giorni.

[ 250v] Potestati nostro Laude.
Creditor est Sanson de Modegnano, civis noster Laudensis, certorum in inclusa supplicatione denominatorum a quibus, sicuti nobis exposuit, suum nequit assequi debitum. Quare mandamus tibi et volumus ut, si tibi summarie et ullo penitus absque litigio constiterit de vero supplicantis credito, compellas omnibus iuris rimediis suprascriptos debitores ad sibi integre satisfaciendum de toto eo quod debite habere debuerit qua dicta de causa, et predicta expedias intra dies duodecim continuos ad tardius post harum receptionem, facti veritate attenta. Mediolani, vii aprilis MCCCCLIII.