Registro n. 11 precedente | 1209 di 1770 | successivo

1209. Francesco Sforza a Giovanni da Arezzo 1453 aprile 9 Milano

Francesco Sforza sollecita Giovanni da Arezzo, giudice dei malefici di Milano, preso atto che donna Margherita, moglie di Cristoforo Bossi, causidico milanese, è stata di fatto, illegittimamente privata da alcuni de Perego di alcuni suoi beni nel territorio di Bernaga, la rimetta, con procedura sommaria, nel loro possesso.

[ 252r] Domino Iohanni de Aretio, iudici malleficiorum Mediolani.
Non mediocrem suscepimus queremoniam parte domina Margarite, uxoris de Christofori Bossii, causidici Mediolanensis nostris dilecti, ex eo (quod) posessione et tenuta certorum bonorum, iacentium in loco et territorio Bernaghe, per quosdam de Perego spoliata de facto et absque alio iuris ordine fuit, sicuti eius inclusa petitio latius commemorat. Quare similia inhonesta sustinere nolentes, mandamus vobis et volumus quatenus, si constiterit premissa veritatem confovere, eo casu dictam supplicante(m) ad bonorum predictorum posessionem restituatis et reponatis, et super reliquis in dicta supplìcatione contentis, iuris debitum ministretis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii ac ullo penitus absque litigio, facti veritate attenta, cavillationibus et frivolis oppositionibus quibuscunque posthabitis, per modum quod supplicans ob potentiam memoratorum de Perego oppressa nec iuribus suis denudata non remaneat. Mediolani, viiii aprilis MCCCCLIII.