Registro n. 11 precedente | 1216 di 1770 | successivo

1216. Francesco Sforza al giudice dei malefici del podestÓ di Milano 1453 aprile 9 Milano

Francesco Sforza comanda al giudice dei malefici del podestÓ di Milano che, siccome la causa di Giovanni de Calvis Ŕ civile, e come tale nacque, cessi dall'interessarsene e revochi ogni imposta novitÓ per rimettere tutto al vicario del podestÓ di Milano. Se vi fosse alcunchŔ in contrario, se ne dia notizie al duca.

Iudici malleficiorum domini potestatis nostri Mediolani.
Quia causa, de qua inclusa facit supplicatio mentionem, Iohannis de Calvis, civilis dicitur et civile habuit initium, res pro qua agitur a contractu originem traxisse dicitur, eam ob rem, attentis in supplicatione ipsa recitatis, mandamus vobis et volumus quatenus a procedendo super ipsa querella, de qua in ea exprimitur, desistatis et omnem proinde factam novitatem revocetis, partesque remittatis ad dominum vicarium potestatis nostri Mediolani qui iusticiam partibus est ministraturus. Data Mediolani, viiii aprilis MCCCCLIII. Si tamen res aliter se haberet vel aliud iuridicum subesset in obiectum, de eo volemus a vobis certiorari. Data ut supra.