Registro n. 11 precedente | 1238 di 1770 | successivo

1238. Francesco Sforza a Gracino da Pescarolo 1453 aprile 11 Milano

Francesco Sforza comunica a Gracino da Pescarolo dei Maestri delle entrate di Pavia di avere nuovamente ricevuto dal pavese dottore in legge Galeazzo Fiamberti lamentele per la causa di cui Gracino deve essere meglio informato per essere stata trattata davanti a lui. Intendendo conservare i beni e i diritti, che traggono origine dalla Camera ducale, vuole che mantenga il ricorrente nel possesso dell'appezzamento di terra punendo chiunque attenti a loro.

[ 258r] Domino Gracino de Pescarolis, ex Magistris intratarum nostrarum in Papia.
Itteratam recepimus queremoniam per egregium legum doctorem dominum Galiazium (a) Fiambertum, civem nostrum Papiensem dilectum, ex causa, de qua inclusa eius peticio copiosius mentionem facit, quas re(s) in ea narrata attendentes et eo maxime quod de causa ipsa informatior esse debes cum alias coram te versa sit. Quamobrem, dispositi supplicata ipsius bona huiusmodi et iura quevis, que a Camera nostra originem habent, illexa preservari, committimus denuo tibi et volumus quatenus dictum supplicantem in solita corporali posessione et tenuta dicte petie terre cum allevionibus suis manuteneas omnino debite et deffendas, ac iuxta previligiorum et iurium suorum disposicionem, puniendo etiam ac multando sub illis penis, de quibus tibi videbitur Camere nostre applicandis, quoscunque perturbantes et inquietantes sua mente et ausu memoratum supplicantem in posessione et allevionibus antedictis, taliter quod se ab illicitis desinant continere et supplicans abinde nobis ulteriorem facturus non sit querelam. Mediolani, xi aprilis 1453.


(a) Segue de depennato.