Registro n. 11 precedente | 1240 di 1770 | successivo

1240. Francesco Sforza a Gianpietro da Giussano 1453 aprile 11 Milano

Francesco Sforza informa Gianpietro da Giussano, luogotenente del capitano della Lomellina, che a Zanino Bertolano de Carnelevariis, abitante a GambolÚ, la grazia per la disobbedienza ricordata nella supplica, decidendo che qualsiasi menzione venga del tutto e per sempre annullata e pretendendo solo che compia quanto doveva fare secondo l'ordine richiamato nella stessa supplica.

[ 258v] Iohannipetro de Gluxiano, locuntenenti capitanei Lumelline.
Consideratione eorum, de quibus inclusa supplicatio Zanini Bertolani de Carnelevariis, habitatoris Gambolate, mentionem facit moti, et maxime rei qualitate inspecta et iteneris ac temporum discrimine attento, duximus erga supplicantem liberalitatis et gratie nostre munus exercere, et propterea eidem gratiam ex causa huiusmodi inobedientie, de qua in inclusa supplicatione exprimitur, facientes liberalem, mandamus tibi et volumus quatenus a procedendo contra supplicantem, dicta de causa, fine procedi faciendo omnino et desistas et desisti facias, ac omnem proinde factam condemnationem et quelibet exinde alia secuta, vel que sequi quovismodo potuissent et possent, cancelles ubicunque descripta sive et anulles ac canzellari libere ac annullare penitus ac omnino facias, per modum quod ullo unquam futuro tempore, (h)ac pro re, supplicans idem realiter et personaliter molestari nequeat, intendentes tamen quod pretactus supplicans denuo adimpleat ea que facere tenebatur ex forma dicti precepti in supplicatione ea memorati. Data Mediolani, xi aprilis 1453. (a)


(a) A margine: Pro spectabili militi domino Andrioto del Magno.