Registro n. 11 precedente | 1247 di 1770 | successivo

1247. Francesco Sforza a Daniele de Micallis 1453 aprile 12 Milano

Francesco Sforza vuole che Daniele de Micallis, dei giurisperiti di Lodi, intervenga perché Cristoforo non abbia a rimetterci il fermaglio e Bassiano, con iattura del ricorrente, se n'arrichisca.

[ 260r] Domino Danielli de Micallis, ex iurisperitis civitatis Laudis.
Attendentes que nobis significavit Christoforus de Vaylate per inclusam eius supplicationem, et maxime quia de re huiusmodi noticiam habere debetis, ut que supplicans fermalio, pro quo agitur contra iusticiam denudatus non permaneat, committimus vobis et volumus quatenus, habitis partibus et sumpta rei ipsius informatione opportuna, superinde iuris debitum administretis summarie et ullo penitus absque litigio per modum quod supplicans idem suum, quam citius effici poteris, omnino reportet nec memoratus in causa Basianus supplicantis cum iactura reddatur locupletior. Mediolani, xii aprilis 1453.