Registro n. 11 precedente | 1256 di 1770 | successivo

1256. Francesco Sforza al capitano di giustizia 1453 aprile 12 Milano

Francesco Sforza, siccome l'affare per cui si contende di poco momento, vuole che il capitano di giustizia vista la supplica di Lorenzo de Glassiate provveda, con rito sommario, che il ricorrente abbia la collana o il suo valore.

Capitaneo nostro iusticie.
Noticiam, sicuti accepimus, habere debetis de re, de qua in inclusa supplicacione Laurentii de Glassiate exprimitur, et propterea committimus vobis, considerata rei pro qua agitur qualitate, que profecto per litigia detrahi non meretur, et volumus quathenus super contentis in supplicacione summarium ius faciatis et expeditum, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, per modum quod, si narrata vera sunt, supplicans collanam, pro qua agitur sive condignus illius vallorem, habeat omnino et obtineat, sicuti honestum videtur et iuri consonum. Data Mediolani, xii aprilis 1453. (a)


(a) A margine: Ex intercessione Francisci de Varisio.