Registro n. 11 precedente | 1266 di 1770 | successivo

1266. Francesco Sforza agli Abbati dei mercanti di Milano 1453 aprile 13 Milano

Francesco Sforza ordina agli Abbati dei mercanti di Milano di decidere la causa tra Giacobino Airoldi e Maffeo de Coruceno, tenuto conto di quanto viene da essi narrato e particolarmente che non si puņ dar attuazione al provvedimento dato a Giacomino per la promessa, precedentemente fatta al citato Gasparino.

Abbatibus mercatorum Mediolani.
Ex causa, pro qua nuperrime vobis scripsimus ad supplicationem Iacobini de Ayroldis adversantem, nunc recepimus supplicationem pro parte Mafei de Coruceno, cuius requisitionem ex ipsius tenore plane intelligetis, volumus igitur et vobis committimus quatenus, habitis et de narratis diligenti informatione prehabita, et precipue quia asserit supplicans ipse, id propterea non posse factam promissionem dicto Iacobino adimplere ex quo, quod priorem fecerit promissionem nominato ibidem Gasparino, et prout in ea latius exprimitur, circa petita causa faciatis provisionem, quam iustitia expetere videbitur in modum quod nemo obinde digna conqueri habeat. Mediolani, xiii aprilis 1453. (a)


(a) A margine: pro magnifico Cicho.