Registro n. 11 precedente | 1267 di 1770 | successivo

1267. Francesco Sforza al podestà di Como 1453 aprile 13 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Como intervenga perché Maffeo da Ponte della Valtellina ottenga il credito che ha da Zanino de Porris.

[ 264r] Potestati nostro Cumarum.
Mafeus de Ponte nostre Valistelline creditor est, uti asserit, Zanini de Porris ex causa in inclusa supplicacione nominata, quare committimus vobis et volumus quatenus, constito vobis summarie et ullo absque litigio de vero supplicantis credito, compellatis dictum Zaninum omnibus iuris remediis ad supplicanti integram reddendum solutionem totius eius quod habere debite debuerit huiusmodi ex causa, ita quod supplicans suum cum integritate quam citius fieri poterit omnimode assequatur debitum. Data Mediolani, die xiii aprilis MCCCCLIII.