Registro n. 11 precedente | 1279 di 1770 | successivo

1279. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1453 aprile 13 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Cremona di prendere atto di quanto contenuto nella supplica di Leonardo, figlio del defunto Lorenzo e dell'altro Leonardo, figlio del defunto Marco de Bardellis e, nel rispetto dovuto alle ultime volontà, renda giustizia sommaria entro quindici giorni in modo che la volontà del testatore sia osservata.

Potestati nostro Cremone.
Supplicationem nobis exhibitam parte Leonardi, filii quondam Laurentii et alterius Leonardi, filii quondam Marci de Bardellis, videbis presentibus annexam, cuius inspecta continentia, quia vultimarum (a) voluntatum cause favoribus honestis digne sunt et eas observare pium censeri solet, mandamus tibi et volumus quatenus, evocatis ad (b) te partibus, de expositis certior effici coneris et super contentis in supplicatione iuris debitum ministres summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate attenta, ac ullo absque litigio per modum quod testatoris voluntas omnimode et observetur et executioni debite demandetur, premissa expediendo intra dies quindecim continuos ad longius post harum receptionem, ut res hec citius finem recipiat. Data Mediolani, xiii aprilis 1453.


(a) Così A.
(b) Segue vos depennato.