Registro n. 11 precedente | 1292 di 1770 | successivo

1292. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 aprile 14 Milano

Francesco Sforza vuole che Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, cerchi di far venire a un accordo il richiedente Cristoforo de Balestreriis e l'abbate, ivi menzionato e giÓ da lui conosciuto in giudizio per altre ragioni. Non riuscendovi, proceda con rito sommario in modo che il supplicate non abbia ingiustamente ad avere seccature.

Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
A Christoforo de Balestreriis introsertam recepimus peticionem, cuius tenorem attendentes, quia memoratus dominus abbas in ea supplicatione aliis etiam pro rebus coram vobis in iudicio comparuisse debuit, (a) utque supplicans iniuriam non patiatur, contentamur et vobis commitimus quatenus, (b) habitis partibus, illas concordes (c) invicem reducere annittamini, quod si fieri nequiverit, tunc super iis, que supplicatio commemorat, iusticiam faciatis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac omni sine litigio et cum celeritate posibili, facti veritate attenta, per modum quod supplicans indebita non afficiatur molestia neque oppressus existat. Data Mediolani, xiiii aprilis 1453.


(a) Segue quod depennato.
(b) Segue visis depennato.
(c) Segue iudicem depennato.