Registro n. 11 precedente | 1323 di 1770 | successivo

1323. Francesco Sforza al podestÓ di Pavia 1453 aprile 17 Milano

Francesco Sforza affida al podestÓ di Pavia la vertenza del comune e degli uomini di Montaldo Pavese con alcuni de Canibus per il pagamento degli oneri locali, vertenza sottratta al capitano del divieto dell'Oltrepo pavese, che, come Ŕ stato avvertito dalla comunitÓ di Pavia, non Ŕ, in questo caso, il giudice ordinario. Convocate le parti, istruisca la causa e la porti a termine, entro dieci giorni, con procedura sommaria, comunicando, poi, la sentenza al detto capitano per la sua esecuzione.

[ 276r] Potestati nostro Papie.
Comiseramus vertentem quandam causam inter comune et homines Montaldi Papiensis, parte una, et certos de Canibus, ex altera, occaxione solucionum onerum dictis communi et hominibus occurentium, capitaneo nostro devetus Papiensis ultra Padum, que, quoniam, uti nobis per comunitatem nostram Papie scritum extitit supplicatio, tuo venit cognoscenda officio, cum in ea dictus noster capitaneus iudex non sit ordinarius, eam ob rem differentiam ipsam tibi duximus comittendam, volentes quod, evocatis ad te partibus, causam sepedictam summarie et ullo absque litigio cognoscas et examines, ac intra dies decem continuos ad longius, post harum receptionem, termines, prout tibi convenit et expedias, et quicquid in hac re declarari per te contingit per tuas dicto nostro capitaneo renunties indilate, qui ad ipsum assequetur. Mediolani, xvii aprilis MCCCCLIII.