Registro n. 11 precedente | 1332 di 1770 | successivo

1332. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 aprile 18 Milano

Francesco Sforza vuole che Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, faccia avere, con procedura sommaria ed entro sei giorni, al piacentino Battista de Brachifortibus, familiare di Bartolomeo Colleoni (ai cui servizi Ŕ impegnato) i crediti che vanta da Luigi, Zanardo e Pietro.

Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Est Baptista de Brachifortibus, civis noster Placentie et familiaris magnifici Bartolomei Colioni, adeo in servitiis eius preocupatus ut, pro consecutione huiusmodi sui crediti nequaquam hic diutius possit remorari, et propterea, attentis in inclusa eius suplicatione recitatis, mandamus vobis et volumus quatenus, sumpta de narratis informatione summaria, si de vero supplicantis credito constiterit et ipsum hic potiora et anteriora iura memoratorum creditorum, eo casu, compellas dictos Aluisium, Zanardum et Petrum et quemlibet eorum ad supplicanti integram reddendam solutionem totius eius quod ab eis [ 278r] hinc debite debuerit, occasione dicte cessionis. Et premissa expediatis summarie solus et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac omni penitus remoto litigio, facti veritate attenta, et intra dies sex continuos ad longius, post harum receptionem, ob hanc causam idem supplicans a servitiis prefacti capitanei devietur. Data Mediolani, xviii aprilis 1453.