Registro n. 11 precedente | 1337 di 1770 | successivo

1337. Francesco Sforza al podestà e al referendario di Tortona 1453 aprile 18 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà e al referendario di Tortona di far avere quanto prima al tortonese Nicola da Pallenzona il credito che vanta da quella comunità ricorrendo anche agli oneri cittadini.

Potestati et refferendario Terdone.
Creditorem se dicit Nicolaus de Palenzona, civis noster illius civitatis Terdone, comunitatis ipsius et certorum comunium civitatis eiusdem et districtus a quibus suum nequit assequi debitum, sicuti ex annexa eius petitione clare inteliges. Mandamus igitur vobis et volumus quatenus, constito de vero supplicantis credito, compellatis dictos cives et singulares personas ad supplicanti, omnibus iuris remediis, integram facendam solutionem et pro toto eo de quo verus creditor apparuerit, respectu vero dicte comunitatis provideas expedienter quod dicto supplicanti per eandem comunitatem, sive pro ea agentes, aut satisfiat aut eius verum creditum sibi compensetur in occurrentibus oneribus in ipsa civitate, et premissa expediatis, ullo penitus absque litigio et quam citius effici potuerit. Data Mediolani, ut supra.