Registro n. 11 precedente | 1345 di 1770 | successivo

1345. Francesco Sforza al podestà di Como 1453 aprile 19 Milano

Francesco Sforza revoca quanto già scrisse al podestà di Como su istanza di Giovanni de Castello di Menaggio per cui doveva costringere Giovanni de Petazio, Giacomo e Berto, fratelli de Rubelis, tutti di Plesio a saldare entro venti giorni quanto dovevano a Giovanni de Castello, perché dai presunti debitori ha ricevuto una supplica di concedere loro, al di là della scadenza dei temini, di presentare prove e difese contro Giovanni de Castello. Richiesta, cui il duca consente, lasciando al podestà di fissarne i termini di presentazione nel rispetto dei decreti ducali e degli statuti comaschi.

Potestati nostro Cumarum.
Dilecte noster, alias ad supplicationem Iohannis de Castelle Menaxii per nostras tibi commissimus quatenus cogas per omnia iuris remedia Iohannem de Petazis de Plexio, Iacobum et Bertum, fratres de Rubelis, omnes comuni nostri Plexii, ad integre satisfaciendum dicto Iacobi de Castello de eo quod tibi constaret ipsos esse debitores dicti Iohannis de Castello, et predicta experes infra viginti dies continuos. Nunc autem recepta supplicatione ab ipsis Iohanne de Petazio, Iacobo et Berto, fratribus de Rebulis, cuius attenta continentia et ne defectu temporis probationes et defensiones, si quas adducere volunt coram te contra dictum Iohannem de Castello facere possint, mandamus tibi et volumus quatenus, dictis nostris litteris non attentis, eisdem Iohanni da Petazo et dictis fratribus de Rubelis terminum competentem, prout tibi videbitur expedire statuas et assignes ad faciendum eorum probationes et defensiones, causam autem ipsam expedias et termines, servata forma decretorum nostrorum et ordinum seu statutorum illius nostre civitatis Cumarum et per modum quod neutri partium relinquatur occasio querelle. Data Mediolani, ut supra.