Registro n. 11 precedente | 1364 di 1770 | successivo

1364. Francesco Sforza a Gracino da Pescarolo 1453 aprile 20 Milano

Francesco Sforza vuole che Gracino da Pescarolo dei Maestri delle entrate a Pavia, presa cognizione di quanto detto nella richiesta di Rainino della Girola e dei diritti delle parti, prenda una decisione che non consenta recriminazioni.

[ 284r] Gracino de Pescarolis, ex Magistris intratarum nostrarum in Papia.
Intellectis iis, que nobis significavit per seriem annexe petitionis Rayninus dela Girola, maxime habito respectu ad assertam ad litigandum supplicantis inhabilitatem, committimus tibi et volumus quathenus, vocatis ad te partibus, de re pro qua agitur et earum iuribus certiorari et clarior effici procures, et demum, ea in re, adhibeas provisionem qua neutri partium obinde gravaminis suppetat materia. Data Mediolani, xx aprilis 1453.