Registro n. 11 precedente | 1375 di 1770 | successivo

1375. Francesco Sforza al viceluogotenente di Piacenza 1453 aprile 21 Milano

Francesco Sforza porta a conoscenza del viceluogotenente di Piacenza la querela dei tutori dei figli ed eredi del defunto Giovanni da Gravellona del territorio di Vigevano, per la causa da loro intentata contro Giacomino de Fasolis, trattato molto blandamente dai consoli della mercanzia della cittā a causa dei favori di cui detto Giacomino gode in Piacenza. Se le cose stessero cosė, avverta i consoli che, grazie a Giacomino, consentano che i supplicanti siano rimessi nei loro diritti, ammonendoli che, se non vi provvederanno, interverrā lo stesso duca.

[ 286r] Vicelocumtenenti Placentie.
Parte tutorum filiorum quondam et heredum Iohannis de Gravalona, de terra nostra Viglevani, cum querella nobis expositum est quod contra quendam Iacobinum de Faxolis, ad eorum instantiam, ex causa, de qua inclusa supplicatione exprimitur, per consules mercantie illius nostre civitatis sibi ius ministratur minime ob illicitos favores, quos habet dictus Iacobus in illa nostra civitate. Quod, si ita est, in displicentiam habemus et obinde iniungimus tibi et mandamus quatenus, vocatis ad te dictis consulibus, eos admonefactos reddas et taliter ut supplicantibus iuris debitum administrent quod iuribus suis, ob aliquos favores dicti Iacobini, nequaquam privati spoliatique remaneant, neque iusta eis obinde subsit querelle causa, quod si facere neglexerint, provideamus nos exinde in re ista prout convenire videbitur. Data Mediolani, xxi aprilis 1453.