Registro n. 11 precedente | 1388 di 1770 | successivo

1388. Francesco Sforza al vescovo di Pavia 1453 aprile 21 Milano

Francesco Sforza, scocciato, sollecita nuovamente il vescovo di Pavia a intervenire, sicuti honestati et honori vestro conducit presso il suo vicario Antonio de Pichetis perché si decida, alla buon'ora, a restituire la collana di perle del milanese Antonio della Croce.

Domino episcopo Papiensi.
Per alias nostras exortatam reverentiam vestram fecimus providere vellet ut collana perlarum Antonii dela Cruce, civis nostri Mediolani, quam penes se habet venerabilis reverentie vestre vicarius dominus Antonius de Pichetis eidem libere restitueretur, quam, quia is Antonius esse assecutum minime asseruerat, de quo magis atque magis admirati sumus. Eam ob rem per reitteratas nostras litteras reverentiam eandem vestram satis superque exhortamur ac maiorem in modum oneramus et stringimus ut iam tandem talem cum pretacto vicario pro restitucione ipsius collane accomodare vellit operam, qua supplicans ulteriore absque dillatione causam ipsam et assequatur omnino et habeat, nosque, ea de re, aliam recepturi non sumus querelam, sicuti honestati et honori vestro conducit, nobisque exinde non mediocriter rem gratam efficietis. Data Mediolani, (a) xxi aprilis 1453.


(a) Segue xxiii depennato.