Registro n. 11 precedente | 1417 di 1770 | successivo

1417. Francesco Sforza al podestà di Como 1453 aprile 26 Milano

Francesco Sforza comunica al podestà di Como che si sono rivolti a lui Cristoforo e Pierantonio, fratelli Giudici, vivamente lagnandosi che, nonostante le lettere ducali scrittegli nel passato novembre perché desistesse, in quanto giudice incompetente, dall'interessarsi della causa, affidatagli ad istanza fatta a suo nome e del pupillo Maffiolo, da i Donato de Zeno, egli continua ad occuparsene. Gli replica, pertanto, il divieto di occuparsene e di rimettere tutto al giudice competente.

Potestati nostro Cumarum.
Gravi cum querela ad nos recursi sunt Cristoforus et Petrusantonius, fratres de Iudicibus, asseverantes quod etsi vobis scripsimus per nostras, diebus novembris elapsis, ut in causa revisionis seu reductionis arbitramentorum, quam vobis Paulo antea commisseramus ad supplicationem Donati de Zeno, suo et nomine Mafioli pupilli, nequaquam procedatis, si in ea iudex non essetis competens sive ordinarius, et prout in eis nostris clarius exprimitur, tamen, dictis nostris non attentis, in causa ipsa procedere videmini: de quo siquidem miramur. Et propterea itterato mandamus vobis et volumus quatenus si, aliter quam dispositione litterarum nostrarum predictarum eidem Donato concessarum iuridice vos de causa eadem intromittere non poteritis, eo casu, in ea ipsa causa ad ulteriora non procedatis, sed partes remittatis ad eorum iudicem competentem eisdem (a) iuris debitum facturum, quia non intendimus alicuius iurisdictioni derogare, taliter igitur hac in re vos habeatis quod supplicantes ulteriorem iustam non habeant querimonie causam. Data Mediolani, ut supra.


(a) Segue iuribus depennato.