Registro n. 11 precedente | 1425 di 1770 | successivo

1425. Francesco Sforza al vicario del podestà di Milano 1453 aprile 27 Milano

Francesco Sforza fa avere al vicario del podestà di Milano la supplica di Ursina Lampugnani, povera vedova, avvertendolo di tener conto della miseria della poveretta, per cui, accertato quanto debitamente richiede, ingiunga agli eredi del defunto Emanuele di soddisfarla in tutto quello che le spetta entro otto giorni.

Vicario potestatis Mediolani.
De parte Ursina de Lampugnano, vidue et inopis, his annexam recepimus supplicationem, et eius visa continentia, maxime considerata supplicantibus pauperie et ad litigandum inhabilitate, committimus vobis et volumus quatenus, constito summarie, partibus auditis de vero supplicantis credito, compellatis omnibus iuris remediis memoratos in ea heredes quondam domini Emanuelis ad supplicanti integram faciendam solutionem totius eius ad quod sibi debite tenebuntur huiusmodi de causa, per modum quod, ullo absque litigio et frustatoris dillationibus ammotis, suam supplicans debitam obtineat. Data Mediolani, ut supra. Et predicta expediatis inter dies octo continuos ad longius post harum receptionem. Data Mediolani, ut supra. (a)


(a) A margine: Pro Boldrino familiari illustris domini ducis, et cetera.