Registro n. 11 precedente | 1427 di 1770 | successivo

1427. Francesco Sforza a Luchina Dal Verme 1453 aprile 27 Milano

Francesco Sforza vuole che Luchina Dal Verme, contessa della pieve d'Incino, accertato il contenuto della supplica di Caterina, Ursina e Maria, sorelle Valassina de Gorio, convochi le parti e intesi i loro diritti, imponga a Giovanni Antonio, o al suo curatore ed esecutore testamentario, di appagare le ricorrerrenti di tutto quello che loro è dovuto, anche dando in soluto un'adeguata quantità di beni mobili.

[ 295v] Domina Luchina de Verme, comitissa in plebe Inzinii, et cetera.
Habebis introsertam supplicationem, quam recepimus parte Caterine Ursine et Marie, sororum de Valaxina de Gorio, cuius inspecto tenore, presertim quia causa pro qua agitur honesta esse videtur et merito confovenda, tibi committimus quod, vocatis ad te partibus et earum intellectis iuribus, si de vero supplicatium credito apparuerit, compellas nominatum in supplicatione Iohannem Antonium, sive eius curatorem ac execcutorem testamenti, de quo in ea exprimitur, ad satisfaciendum dictis exponentibus cum integritate pro omni et toto eo quod debite habere debuerint, etiam per dationem insolutum condignam (a) bonorum dicti Iohannis Antonii mobilium, prout convenire videbitur, premissa expediendo summarie et expe(di)tius ac ullo sine litigio et per modum quod neutri partium iuste querele sit materia. Data Mediolani, xxvii aprilis 1453.


(a) condignam in interlinea su cognam depennato.