Registro n. 11 precedente | 1431 di 1770 | successivo

1431. Francesco Sforza al vescovo di Cremona 1453 aprile 27 Milano

Francesco Sforza conferma al vescovo di Cremona che Ŕ del tutto assente dai suoi pensieri la volontÓ di penalizzare nei suoi diritti il cremonese Cabrino de Allegris per la vertenza che ha con i ministri del nuovo ospedale cremonese e si dice disposto a revocare qualsiasi novitÓ contro giustizia che sia stata fatto a danno di Cabrino con il pretesto delle lettere ducali.

Domino episcopo Cremonensi.
Dubitare videtur Cabrinus de Alegris, civis noster Cremonensis, ne in differentia quam habet cum deputatis, sive ministris hospitalis novi illius nostre civitatis, occasione illius patronatus per nostras iuribus suis derogatum sit, quod, cum preter mentem nostram existat, declaramus, et reverentiam vestram certioratam facimus, quod nostre intencionis nequaquam fuit nec est per nostras litteras iuribus eisdem Cabrini derogare nec derogatum quovismodo extitisse, quiyymo, si qua novitas, pretextu litterarum nostrarum preter iustitiam, que ad aliquam privationem posessionis, vel aliter contra eundem Cabrinum illata facta sive attentata extitisset, illam intendimus revocari et in prestinum statum reduci cum omnibus, nostro more, iusticiam eque ministrari. Data Mediolani, xxvii aprilis 1453.