Registro n. 11 precedente | 1438 di 1770 | successivo

1438. Francesco Sforza al podestā di Domodossola 1453 aprile 28 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestā di Domodossola, in seguito alla richiesta di Giacomo di Castiglione podestā di Lodi, induca il notaio Gasparre de Cadero a redigere, a norma di diritto, gli atti necessari e faccia in modo che il ricorrente ottenga quanto legittimamente gli č dovuto.

Capitaneo nostro Domdossule.
Supplicavit nobis nobilis Iacobus de Castiliono, potestas civitatis nostre Laude dilectus, in forma presentibus annexa, cuius attenta continentia, quia supplicantis petitio non nisi equa et honesta videtur, ideo mandamus tibi et volumus quatenus compellas nominatum in supplicatione Gasparrum de Cadero, notarium, ad expediendum acta quecumque partibus expedientia et necessaria, iuxta iuris dispositionem, absque eo quod notarius ipse, hanc ob rem, ab eius notarie officio deponi possit, ut exponens idem suum ius et debitum obtineat neque ullus sibi digne conquerendi detur locus. Data Mediolani, die xxviii aprilis MCCCCLIII.