Registro n. 11 precedente | 1459 di 1770 | successivo

1459. Francesco Sforza al podestÓ e al commissario di Lecco 1453 aprile 30 Milano

Francesco Sforza, vista la supplica di Martino e fratelli de Isachis e dei consorti, ordina al podestÓ e al commissario di Lecco di mandare ad esecuzione gli arbitrati, che si dice siano giÓ passati in re giudicata, il tutto risolvendo speditamente con procedura sommaria in modo che i ricorrenti celermente conseguano quanto di diritto loro spetta.

[ 301v] Potestati et comissario Leuci.
Martini et fratrum de Ysachis ac consortium supplicationem recepimus his insertam, et eius visa continentia, maxime ne supplicantes per litigia et temporum frustratorias dilationes distrahantur, mandamus tibi et volumus quathenus, si arbitramenta, de quibus supplicatio mentionem facit, in rem iudicatam pertransierunt, uti asseritur, tunc arbitramenta ipsa exequaris et exequi omnimode ac observari facias iuxta illorum continentiam et effectum, sicuti iuri et honestati convenire videtur, premissa expediendo summatim et expeditissime, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac ullo penitus absque litigio per modum quod supplicantes suum assequantur presto debitum, nec ulteriorem obinde accipiamus queremoniam. Data Mediolani, xxx aprilis 1453. (a)


(a) A margine: Pro comite Gasparo de Vicomercato.