Registro n. 11 precedente | 1487 di 1770 | successivo

1487. Francesco Sforza al vicario del podestà di Milano 1453 maggio 3 Milano

Francesco Sforza comunica al vicario del podestà di Milano che Petrolo da Vimercate dice di essere stato derubato di alcuni suoi beni che durante la sua assenza da Milano aveva depositato presso maestro Giovanni de Caudi di Vercelli. Il duca, dopo aver constatato che i beni descritti nella supplica sono di Petrolo, impone al vicario che glieli faccia restituire entro quindici giorni.

[ 306v] Domino vicario domini potestatis Mediolani.
De vestri mandato et ad instantiam Ieronimi de Pasqualibus derobata esse videtur Petrolo de Vicomercato nonnulla bona sua, que, dum se absentare vellet ab hac civitate nostra Mediolani, reposuit penes magistrum Iohannem de Caudis de Verzellis conservanda, et hoc ob asserta debita eiusdem magistri Iohannis, que nunc rehabere non posse videtur, omne preter iuris debitum, sicuti ex inclusa supplicatione sua certiorari poteritis. Quare, attentis in supplicatione expressis, mandamus vobis et volumus quathenus, constito vobis quod bona in supplicatione descripta sunt dicti Petroli, ut asseritur, eo casu predicta bona eidem supplicanti restitui faciatis, sicuti honestati convenit, premissaque expediatis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, et intra dies xv continuos ad longius post harum receptionem. Data Mediolani, iii maii 1453.