Registro n. 11 precedente | 151 di 1770 | successivo

151. al podestà di Milano 1452 aprile 21 Milano

Francesco Sforza, siccome i suoi armigeri Cabrino Maxentini e Alessandro Cipelli, a nome di sua moglie Luigina, non possono presenziare in giudizio perché impegnati in faccende ducali, dispone che il podestà di Milano, accertatosi di quanto esposto nella supplica, faccia in modo che con rito abbreviato i ricorrenti ottengano entro quindici giorni, senza aggravi di spese, quanto è loro legittimamente dovuto.

Potestati nostro Mediolani dilecto.
Aliis nostris impediti peragendis, nequeunt Crabinus de Maxentinis et Alixander de Cipellis, nomine Aluysine eius uxoris, armigeri nostri, litigiis diutius preesse, scribimus propterea tibi et committimus quatenus, vocatis vocandis, de contentis in eorum presenti inclusa supplicatione diligentius informeris et, si comperueris vera esse exposita, provideas expedienter quod supplicantes ipsi eorum debitum consequantur omnibus iuris remediis, tam contra heredes dictorum iugalium quam contra detentores bonorum suorum, procedendo in premissis summarie et expeditius, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscunque reiectis, facti veritate attenta, ac infra dies xv continuos premissa expediendo ne dillationibus et litigiorum expensis, quibus inhabiles veniant fatigari. Data Mediolani, die xxi aprilis MCCCCLII.