Registro n. 11 precedente | 1527 di 1770 | successivo

1527. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate straordinarie 1453 maggio 5 Milano

Francesco Sforza affida ai Maestri delle entrate straordinarie la soluzione della vertenza di cui nella supplica del nobile Zanone Corio, siniscalco ducale, e di Giovannolo Marinoni, curatore di Giovanniantonio de Lamayrola, perché la risolvano entro un mese al più tardi, avendo presente che Zanolo è impegnato intensamente nei servizi ducali.

[ 313v] Magistris intratarum nostrarum extraordinariarum.
Porexerunt nobis nobilis Zanonus de Coyris, sescalcus noster dilectus, et Iohannolus de Marinonibus, curator Iohannisantoni de Lamayrola, supplicationem, quam habebitis his annexam, et eius visa continentia, eo maxime quia cause, pro qua agitur, cognitio saltim pro parte, ut asseritur, vobis spectare videtur, utque partium laboribus percatur et expensis, mandamus vobis et committimus ut, vocatis qui vocandi fuerint, causam eandem et ea, de quibus in supplicatione fit mentio, vocatis et examinetis et in eis iuris debitum administretis summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, sola (a) veritate inspecta (b), omni penitus absque litigio, ac intra mensem ad tardius, post harum receptionem, ut predictam celerem finem recipiant eo precipue cum Zanonus ipse, nostris implicitis sedulo servitiis non possit commode diutius litigiis superesse. Data Mediolani, v maii 1453.


(a) Segue facti depennato.
(b) Da sola a inspecta in interlinea.