Registro n. 11 precedente | 1535 di 1770 | successivo

1535. Francesco Sforza al podestÓ di Milano 1453 maggio 7 Milano

Francesco Sforza ordina al podestÓ di Milano che, accertatosi il contenuto della supplica del milanese Bugirolo de Pegiis, induca, con procedura sommaria, il menzionato Paolino Volpi e soci a rilasciare al ricorrente le cose sequestrategli con il pretesto dei beni del defunto Ambrogio da Turate, o a pagarne il corrispettivo valore. Egualmente imponga a Paolino Grassi, asserito fideiussore, a rendere a Bugirolo piena soddisfazione di ci˛ che Ŕ tenuto a dargli per la promessa fattagli.

[ 315r] Potestati nostro Mediolani.
Intellectis memoratis in annexa supplicatione nobis exhibita per Bugirolum de Pegiis, civem nostrum huius nostre civitatis Mediolani, et ut supplicans citius et minore quidem cum dispendio suum assequatur debitum, mandamus tibi et volumus quathenus, habitis partibus et sumpta de narratis informatione, si constiterit de narratorum veritate et precipue de dicto relaxo, compellas omnibus iuris remediis nominatos in supplicatione Paulinum de Vulpis et socios ad exhibendum et relaxandum dicto supplicanti res huiusmodi penes eos, ad supplicantis instantiam, pretextu bonorum dicti quondam Ambrosii de Turate sequestratas (a), sive earum valorem condignum persolvendum, necminus dictum Paulinum de Grassis, assertum fideiussorem, ad eidem exponenti integre satisfaciendum pro omni et toto eo ad quod sibi, ex causa dicte promissionis, debite tenebitur. Et premissa expedias summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac omni penitus ammoto litigio, facti veritate attenta. Data Mediolani, vii maii 1453.


(a) Segue res huiusmodi penes eos ad supplicantis instantiam depennato.