Registro n. 11 precedente | 1543 di 1770 | successivo

1543. Francesco Sforza al podestÓ di Tortona 1453 maggio 18 Milano

Francesco Sforza comanda al podestÓ di Tortona che, presa visione della supplica e della copia della relazione di Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, provveda che il milanese Agostino da Cisate abbia dagli eredi di Galeotto Ratti, giÓ capitano di giustizia, le duecentosettantasei lire imperiali e quant'altro gli Ŕ dovuto.

[ 316v] Potestati nostro Terdone.
Sicuti vobis, ex tenore incluse supplicationis et copie rellationis, quam habuimus a sapiente doctore domino Cedreone de Roma, vicario potestatis nostre huius urbis Mediolani, creditor est Augustinus de Cisate, civis noster Mediolani, heredum quondam domini Galeoti de Rattis, olim capitanei nostri iusticie, de libris ducentis septuaginta sex imperialibus ex causa in dictis supplicatione et copia expressa, quare, intendentes quod idem Augustinus suum integre assequatur debitum, mandamus tibi et volumus quathenus summarie, et ullo penitus absque litigio, compellas omnibus iuris remediis dictos heredes ad supplicanti cum integritate persolvendum dictas libras ducentas septuaginta sex imperiales ac omne et totum id quod ab eis supplicans habere obinde debite debuerit, ita quod suum citius omnino reportet et assequatur debitum cum non sit conveniens, ut ibi super hospitiis diutius supplicans litigare cogatur. Data Mediolani, xviii maii 1453.