Registro n. 11 precedente | 1544 di 1770 | successivo

1544. Cedreone da Roma a Francesco Sforza 1453 aprile 27 Milano

Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, in risposta a lettere precedentemente inviategli con sottoscrizione di Angelo da Rieti auditore ducale, precisa a Francesco Sforza che gli eredi del defunto Galeotto Ratti devono ad Agostino da Cisate tre braccia e mezzo di zetonino cremisi, tre braccia di damasco cremisi, quattro borse cremisi, due delle quali lavorate con perle e con uno strato pieno di richiami d'argento di foglie e di rose, il cui totale valore Ŕ di lire imperiali duecentosettantasei.

Illustrissime princeps et excelse noster domine, in quadam causa vertente inter Augustinum de Cisate, parte una, et heredem condam Galeoti Ratti, ex altera, nonnullas recepi litteras prelibate dominationis vestre michi transmissas, et Mediolani, datas die xiii maii proximi preteriti signatas Angelus auditor, quibus respondendo, ut mandatis (a) vestris, per eam humiliter rescribo prelibate dominationi vestre quod in effectu comperio ipsos heredes dicti quondam domini Galeoti de Rattis ipsi Augustino teneri ad solucionem brachiorum trium cum dimidio zetonino crenixilis, brachiorum trium damaschini cremisilis bursarum quatuor cremesilis, quarum due erant laboratarum perlis et unius statore pleno rechaminis argenti foliarum et rosarum, et earum valore librarum ducentum septuaginta sex imperialium, quia na de re provideat, prout placet dominationi vestre cui humiliter me recomando. Data ex domibus regiminis domini potestatis. Mediolani, die xxvii aprilis 1453.
Vester fidelissimus servitor Cedreon de Roma, vicarius prefati domini potestatis Mediolani, et cetera. (b)


(a) Segue nostris depennato.
(b) Attergo: Illustri principi et excellenti domino domino duci Mediolani, et cetera, Papie Anglerieque comiti ac Cremone domino, et cetera.