Registro n. 11 precedente | 1549 di 1770 | successivo

1549. Francesco Sforza a Giacomo d'Angera 1453 maggio 8 Milano

Francesco Sforza affida a Giacomo d'Angera dei vicari ducali generali la supplica di Bartolomeo, nipote del defunto Bianchino Visconti. Vuole che le parti giungano a un accordo.

Domino Iacobo de Angleria, ex vicariis nostris generalibus.
Intellectis his que per supplicationem Bartolomei, nepotis quondam Blanchini de Vicecomitibus, presentibus insertam significata sunt, nobis comprehendentesque, ex causa in ipsa expressis, rem, pro qua lis est, non minus equitatis quam iuris beneficio fovendam esse, eas igitur (a) ob res committimus vobis et volumus quatenus, habitis partibus de contentis in predicta supplicatione opportunam, (b) diligentemque informationem, etiam re occulis subiecta, si expedire videbitur, habere curetis et studeatis, denumque facti eiusmodi informatione veridica habita, et visis partium iuribus, procedatis in causa ipsa summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, et sola tantum veritate inspecta, ita quod nonminus equitatis, quam iuris ordine servato, partes ipse, invicem accedente vertute vestra, cuius precipue discretioni hec committimus, concordes immo reddantur. Data Mediolani, viii maii 1453.


(a) Segue ob res depennato.
(b) Segue que informationem depennato.