Registro n. 11 precedente | 1559 di 1770 | successivo

1559. Francesco Sforza a Gracino da Pescarolo 1453 maggio 6 Milano

Francesco Sforza vuole che Gracino da Pescarolo dei Maestri delle entrate ducali a Pavia faccia in modo che il pavese Bartolomeo Piacentino abbia da Raffaele il completo pagamento di quanto dovutogli.

Domino Gracino Piscarolo ex Magistris nostris intratarum nostrarum in Papia.
Recepimus parte Bartolomei Placentini, civis nostri Papiensis, supplicationem, quam tibi mittimus his annexam, continentiam illius attendentes et ne supplicans suo privetur credito, mandamus tibi et volumus quathenus contra dictum Raphaelem procedas et iusticiam in re ista ministres ullo penitus absque litigio, ac per modum quo integram suam et debitam idem exponens assequatur satisfactionem nec, ob hanc rem, a nostris devietur serviciis. Data Mediolani, vi maii 1453.