Registro n. 11 precedente | 1565 di 1770 | successivo

1565. Francesco Sforza al podestà di Como 1453 maggio 6 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Como che, accertato il credito vantato dalle sorelle de Baliscaris, Lucia e Antoniola, figlie del defunto Giovannino, costringa il menzionato Antonio a saldarle di tutto in modo che possano sposarsi.

Potestati nostro Cumarum.
Parte Lucie et Antoniole, sororum de Baliscariis, filiarum quondam Iohanini, introclusam recepimus supplicationem, cuius attenta continentia mandamus vobis et volumus quathenus, si de vero supplicantium credito apparuerit, compellatis omnibus iuris remediis nominatum in ea Antonium ad supplicantibus integram reddendum solucionem totius eius quod habere debite debuerint quavis ex causa, frivolis exceptionibus quibuscunque remotis, ac ullo sine litigio, ita quod suum omnino citius reportent, assequanturque debitum, ut exinde se matrimonio iungere valeant. Data Mediolani, (a) vi maii 1453.


(a) Segue ut supra depennato.