Registro n. 11 precedente | 161 di 1770 | successivo

161. Francesco Sforza al vicario del podestà di Milano 1452 aprile 22 Milano

Francesco Sforza trasmette al vicario del podestà di Milano la supplica di Antonia Cavalieri, vedova, e di Angelina e Chiara, sorelle Marchesi da Vimercate, orfane; le convochi, indaghi e fattosi un giudizio, siccome le cause femminili devono essere favorite, vuole che si impegni a decidere, entro un mese al più, la vertenza in corso.

Domino vicario potestatis nostri Mediolani.
Inclusi tenoris recepimus supplicationem parte Antonie de Cavaleriis ac Angerine et Clare, sororum de Marchesiis de Vicomercato, vidue et orphanorum, cuius attenta continentia, presertim quia mulierum cause dignis omnibus favoribus sunt prosequende, mandamus vobis et volumus quatenus, vocatis partibus, omnem inter eas vertentem causam et que verti posset ex causa pro qua agitur, cognoscatis et prout iuri conveniet terminetis et decidatis, premissa expediendo summarie et de plano, sine sprepitu et figura iudicii, ac intra mensem ad tardius post harum receptionem, cavillationibus et frivolis exceptionibus cessantibus quibuscumque, et taliter quod neutri partium iusta suppetat querelandi materia. Data Mediolani, die xxii aprilis MCCCCLII.