Registro n. 11 precedente | 1635 di 1770 | successivo

1635. Francesco Sforza al vescovo di Pavia 1453 maggio 14 Milano

Francesco Sforza esprime al vescovo di Pavia la sua sorpresa perché, nonostante gli avesse scritto o di desistere dal pretendere dai conti Langosco una insolita attestazione di fedeltà o di rassicurarlo dei motivi che lo muovono a tale richiesta, abbia rinnovato la richiesta dando a divedere di non tenere in nessun conto le lettere ducali. Ciononostante gli rinnova le precedenti richieste.

[ 336r] Domino episcopo Papiensi.
Post scriptas reverentie vestre a non multis diebus citra litteras nostras ad querimoniam nobilium commitum de Langusco per quas exortatam fecimus reverentiam vestram ut ab insolita requisitione fidelitatis eisdem nobilibus facta, desistere vellet, vel nos clariores efficere quibus essetis de causis moti, quorum neutrum factuum videtur, detulerunt enim impresentiarum nobis pretacti nobiles quoddam novum preceptum per quod reverentia vestra eis fidelitatem ipsam requirit, qua ex re videmur merito de reverentia vestra admirari et dolere, videmini quidem litteras nostras pravifacere, et ob id cogimur iterato vos et ortari et perstingere ut, hac in re, ab omni inferenda molestia et novitate contra eosdem supplicantes et desistere penitus et cessare velitis, nosque per vestras certiorari de causis (a) que reverentiam vestram hec facere moneant. Mediolani, xiiii maii MCCCCLIII.


(a) de causis ripetuto.