Registro n. 11 precedente | 164 di 1770 | successivo

164. Francesco Sforza al capitano del lago di Como 1452 aprile 26 Milano

Francesco Sforza vuole che il capitano del lago di Como, chiamati chi di ragione e accertato il credito che il supplicante Giacomo de Castelo, figlio del defunto Turchino, vanta dagli uomini di Porlezza, lo faccia da costoro interamente soddisfare con rito sommario.

Capitaneo nostro lacus Cumarum.
Asserit Iacobus de Castelo, quondam Turchini, se hominum Porletie iusta de causa verum esse creditorem, sicuti ab eo plenius intelliges. Quapropter mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis qui vocandi videbuntur, contra antedictos homines ius ministres summarium et expeditum, sine strepitu et figura iuditii et, constito de vero supplicantis credito, provideas quod supplicans integram satisfactionem suam citius assequatur pro omni quod ab eisdem hominibus debite habere debuerit. Data Mediolani, die xxvi aprilis MCCCCLsecundo.