Registro n. 11 precedente | 1649 di 1770 | successivo

1649. Francesco Sforza al podestà e castellano di San Colombano 1453 maggio 15 Milano

Francesco Sforza, vista la supplica di Nicola Pusterla e degli eredi di Pietro da Carate contro Boldrino di Erba vuole che il podestà e castellano di San Colombano accertatosi di quanto si contiene in detta supplica, facciano misurare le terre da un idoneo misuratore di fiducia delle parti e se i ricorrenti sono penalizzati, costringa detto Boldrino a soddisfarli in tutto quello che loro spetta.

Potestati et castelano Sancti Columbani.
Contra Boldrinum de Herba annexam his nobis exhibuerunt Nicola de Pusterla et heredes quondam Petri de Carrate supplicationem, cuius attenta continentia, et ne quispiam alterius cum iactura reddatur locupletior, mandamus tibi et volumus quatenus, si habitis partibus, narrata vera esse compereris, eo casu huiusmodi terras per quempiam probum et ydoneum mensuratorem, partium confidentem, mensurari facias. Et si compereris supplicantibus eisdem de vero numero perticarum non esse satisfactum, compellas tunc dictum Boldrinum ad eisdem supplicantibus integre persolvendum pro omni et toto eo ad (a) quod eis, dicta de causa, debite tenebitur, ita quod summarie et ullo penitus absque litigio iisdem exponentes (b) suum omnino reportet debitum, sicuti honestati convenit. Data Mediolani, xv maii MCCCCLIII.


(a) Segue quos eis depennato.
(b) Coś A.